- ALCYONE vel HALCYONE
- ALCYONE, vel HALCYONENeptuni fil. Ceycis uxor, quae, cum ad Oraculum vir eius navigans naufragium fecislet, doloris impatiens, se submersit, ac Deorum commiseratione in avem sui nominis mutata est. Ovid. Met. l. 11. Theocr. Schol. Idyll. 7. Α᾿λκύων ςθυγάτηρ Μαιόλου καὶ Κανώβης, γυνὴ δὲ Κήυκος. Servius attem ad Virg. Georg. l. 1. v. 399. notat nominativum esse Alcyone, cum de muliere dicitur: cum de avibus, hic et haec Alcyon, hi et hae Alcyones. Putant debere scribi Halcyon; dici enim Α῾λκυόνα, παρὰ τὸ εν ἁλὶ κύειν. Vide Aristot. Hist. Animal. l. 9. c. 14. et l. 5. c. 8. Varron. de L. L. l. 6. Schol. Apollonii p. 52. et Schol. Aristoph. in Ο῎ρνισι. Nic. Lloydius. Vide Ceyx.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.